| Aemilius Eumene a Pergamo accito | 37.19.1.1 |
| adhibitis et Rhodiis consilium habuit. Rhodii haud | |
| aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere esse | |
| eo tempore de pace agi, nec exitum rei imponi posse: | |
| 'qui enim' inquit 'aut honeste, inclusi moenibus et | 2.1 |
| obsessi, uelut leges pacis accipiemus? aut cui rata | |
| ista pax erit, quam sine consule, non ex auctoritate | |
| senatus, non iussu populi Romani pepigerimus? quaero | 3.1 |
| enim pace per te facta rediturusne extemplo in Ita- | |
| liam sis, classem exercitumque deducturus, an expecta- | |
| turus, quid de ea re consuli placeat, quid senatus | |
| censeat aut populus iubeat? restat ergo, ut maneas | 4.1 |
| in Asia, et rursus in hiberna copiae reductae omisso | |
| bello exhauriant commeatibus praebendis socios, deinde, | |
| si ita uisum iis sit, penes quos potestas fuerit, in- | 5.1 |
| stauremus nouum de integro bellum, quod possumus, | |
| si ex hoc impetu rerum nihil prolatando remittitur, | |
| ante hiemem diis uolentibus perfecisse.' haec sententia | 6.1 |
| uicit, responsumque Antiocho est ante consulis ad- | |
| uentum de pace agi non posse. Antiochus pace nequi- | 7.1 |
| quam temptata, euastatis Elaeensium primum, deinde | |
| Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adra- | |
| mytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulen- | |
| tum, quem uocant Thebes campum, carmine Homeri | 5 |
| nobilitatum; neque alio ullo loco Asiae maior regiis | 8.1 |
| militibus parta est praeda. eodem Adramytteum, ut | |
| urbi praesidio essent, nauibus circumuecti Aemilius et | |
| Eumenes uenerunt. |