per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia 37.20.1.1
mille pedites cum centum equitibus, Diophane omni-
bus iis copiis praeposito, accesserunt, quos egressos
nauibus obuiam missi ab Attalo nocte Pergamum de-
duxerunt. ueterani omnes et periti belli erant, et ipse 2.1
dux Philopoemenis, summi tum omnium Graecorum
imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad quietem
hominum equorumque et ad uisendas hostium stationes,
quibus locis temporibusque accederent reciperentque 5
sese, sumpserunt. ad radices fere collis, in quo posita 3.1
urbs est, regii succedebant; ita libera ab tergo popu-
latio erat. nullo ab urbe, ne in stationes quidem <qui>
procul iacularetur, excurrente, postquam semel, com- 4.1
pulsi metu, se moenibus incluserunt, contemptus eorum
et inde neglegentia apud regios oritur. non stratos,
non infrenatos magna pars habebant equos; paucis 5.1
ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant
se toto passim campo, pars in iuuenales lusus lasci-
uiamque uersi, pars uescentes sub umbra, quidam
somno etiam strati. haec Diophanes ex alta urbe 6.1
Pergamo contemplatus arma suos capere et ad portam
praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo sibi
esse dixit hostium stationem temptare. aegre id per- 7.1
mittente Attalo, quippe qui centum equitibus aduersus
sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pu-
gnaturum cerneret, porta egressus haud procul statione
hostium, occasionem opperiens, consedit. et qui Per- 8.1
gami erant amentiam magis quam audaciam credere
esse, et hostes paulisper in eos uersi, ut nihil moueri
uiderunt, nec ipsi quicquam ex solita neglegentia, in-
super etiam eludentes paucitatem, mutarunt. Diopha- 9.1
nes quietos aliquamdiu suos, uelut ad spectaculum
modo eductos, continuit; postquam dilapsos ab ordi- 10.1
nibus hostes uidit, peditibus, quantum accelerare pos-
sent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum turma
sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni
simul pedite atque equite sublato stationem hostium 5
improuiso inuadit. non homines solum sed equi etiam 11.1
territi, cum uincula abrupissent, trepidationem et tu-
multum inter suos fecerunt. pauci stabant impauidi 12.1
equi; eos ipsos non sternere, non infrenare aut escen-
dere facile poterant multo maiorem quam pro numero
equitum terrorem Achaeis inferentibus. pedites uero 13.1
ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et
semisomnos prope adorti sunt. caedes passim fugaque 14.1
per campos facta est. Diophanes secutus effusos,
quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum
parto—spectauerant enim e moenibus Pergami non
uiri modo sed feminae etiam—in praesidium urbis 5
redit.