| inde placuit Eu- | 37.22.1.1 |
| menen domum dimitti et praeparare consuli atque | |
| exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus essent, | |
| Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque | |
| ibi in statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso mo- | 5 |
| ueret. rex Elaeam, Romani ac Rhodii Samum redi- | |
| erunt. ibi M. Aemilius frater praetoris decessit. | 2.1 |
| Rhodii celebratis exsequiis aduersus classem, quam | |
| fama erat ex Syria uenire, tredecim suis nauibus et | |
| una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi | |
| in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam | 3.1 |
| Eudamus cum classe ab Samo ueniret, tredecim ab | |
| Rhodo naues cum Pamphilida praefecto aduersus ean- | |
| dem Syriacam classem missae adsumptis quattuor | |
| nauibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus | 5 |
| regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsi- | |
| dione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. | |
| additae huic quoque sunt ad eam classem, quam ha- | 4.1 |
| bebat, sex apertae naues. profectus cum, quantum | 5.1 |
| accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Me- | |
| gisten uocant, praegressos consequitur. inde uno ag- | |
| mine Phaselidem cum uenissent, optimum uisum est | |
| ibi hostem opperiri. | 5 |