| in confinio Lyciae et | 37.23.1.1 |
| Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum | |
| conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia pe- | |
| tentibus et procul nauium praebet prospectum. eo | |
| maxime, ut in obuio classi hostium essent, electus | 5 |
| locus est; ceterum, quod non prouiderunt, et loco | 2.1 |
| graui et tempore anni—medium enim aestatis erat—, | |
| ad hoc insolito odore ingruere morbi uulgo, maxime | |
| in remiges, coeperunt. cuius pestilentiae metu pro- | 3.1 |
| fecti cum praeterueherentur Pamphylium sinum, ad | |
| Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspen- | |
| diis ad Sidam hostis esse. tardius nauigauerant regii | 4.1 |
| aduerso tempore etesiarum, quod uelut statum fauoniis | |
| uentis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes | |
| et quattuor triremes fuere; regia classis septem et | 5.1 |
| triginta maioris formae nauium erat; in quibus tres | |
| hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has decem | |
| triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam | |
| cognouerunt. utraque classis postero die luce prima, | 6.1 |
| tamquam eo die pugnatura, e portu mouit; et post- | |
| quam superauere Rhodii promunturium, quod ab Sida | |
| prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus | |
| sunt et ipsi eos uiderunt. ab regiis sinistro cornu, | 7.1 |
| quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apol- | |
| lonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem | |
| derectas habebant naues. Rhodii longo agmine uenie- | 8.1 |
| bant; prima praetoria nauis Eudami erat; cogebat | |
| agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. | |
| Eudamus postquam hostium aciem instructam et pa- | 9.1 |
| ratam ad concurrendum uidit, et ipse in altum eue- | |
| hitur, et deinceps quae sequebantur seruantes ordinem | |
| in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum | 10.1 |
| praebuit; nam nec sic in altum euectus erat, ut ordo | |
| omnium nauium ad terram explicari posset, et festinans | |
| ipse praepropere cum quinque solis nauibus Hannibali | |
| occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, | 5 |
| non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram | 11.1 |
| relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro | |
| cornu aduersus Hannibalem pugnabatur. |