| magnam Romanis laetitiam prius uictoriae | 37.25.1.1 |
| nuntius, deinde aduentus attulit Rhodiorum; et appa- | 2.1 |
| rebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, uacuos eos | |
| tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio | |
| Antiochi ab Sardibus <metusque inde>, ne opprimerentur | |
| maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeo- | 5 |
| lidis prohibuerunt; Pamphilidam cum quattuor nauibus | 3.1 |
| tectis ad eam classem, quae circa Patara erat, mise- | |
| runt. Antiochus non ciuitatium modo, quae circa se | 4.1 |
| erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae | |
| regem legatos miserat litterasque, quibus transitum | |
| in Asiam Romanorum increpabat: uenire eos ad omnia | 5.1 |
| regna tollenda, ut nullum usquam [orbis] terrarum | |
| nisi Romanum imperium esset; Philippum, Nabim | 6.1 |
| expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus ab | |
| oppresso sit, per omnis uelut continens incendium | |
| peruasurum; ab se gradum in Bithyniam fore, quando | 7.1 |
| Eumenes in uoluntariam seruitutem concessisset. his | 8.1 |
| motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis | |
| fratris eius Africani, ab suspicione tali auerterunt, qui | |
| praeter consuetudinem perpetuam populi Romani au- | |
| gendi omni honore regum sociorum maiestatem, do- | 5 |
| mesticis ipse exemplis Prusiam ad promerendam ami- | |
| citiam suam compulit: regulos se acceptos in fidem | 9.1 |
| in Hispania reges reliquisse; Masinissam non in patrio | |
| modo locasse regno, sed in Syphacis, a quo ante ex- | |
| pulsus fuisset, regnum imposuisse; et esse eum non | 10.1 |
| Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto | |
| in orbe terrarum cuiuis regum uel maiestate uel uiri- | |
| bus parem. Philippum et Nabim, hostis et bello | 11.1 |
| superatos ab T. Quinctio, tamen in regno relictos. | |
| Philippo quidem anno priore etiam stipendium re- | 12.1 |
| missum et filium obsidem redditum; et quasdam ciui- | |
| tates extra Macedoniam patientibus Romanis impera- | |
| toribus recepisse eum. in eadem dignitate et Nabim | |
| futurum fuisse, nisi eum suus primum furor, deinde | 5 |
| fraus Aetolorum absumpsisset. maxime confirmatus | 13.1 |
| est animus regis, postquam ad eum C. Liuius, qui | |
| praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma uenit | |
| et edocuit, quanto et spes uictoriae certior Romanis | 14.1 |
| quam Antiocho et amicitia sanctior firmiorque apud | |
| Romanos futura esset. |