| Antiochus postquam a spe societatis Pru- | 37.26.1.1 |
| siae decidit, Ephesum ab Sardibus est profectus ad | |
| classem, quae per aliquot menses instructa ac parata | |
| fuerat, uisendam, magis quia terrestribus copiis exer- | 2.1 |
| citum Romanum et duos Scipiones imperatores uidebat | |
| sustineri non posse, quam quod res naualis ipsa per | |
| se aut temptata sibi umquam feliciter aut tunc magnae | |
| et certae fiduciae esset. erat tamen momentum in | 3.1 |
| praesentia spei, quod et magnam partem Rhodiae | |
| classis circa Patara esse et Eumenen regem cum om- | |
| nibus nauibus suis consuli obuiam in Hellespontum | |
| profectum audierat; aliquid etiam inflabat animos | 4.1 |
| classis Rhodia ad Samum per occasionem fraude prae- | |
| paratam absumpta. his fretus, Polyxenida cum classe | 5.1 |
| ad temptandam omni modo certaminis fortunam misso, | |
| ipse copias ad Notium ducit. id oppidum Colopho- | |
| nium, mari imminens, abest a uetere Colophone duo | |
| ferme milia passuum. et ipsam urbem suae potestatis | 6.1 |
| esse uolebat, adeo propinquam Epheso, ut nihil terra | |
| mariue ageret, quod non subiectum oculis Colopho- | |
| niorum ac per eos notum extemplo Romanis esset, | |
| et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae | 7.1 |
| urbi ferendam classem ab Samo moturos; eam occa- | |
| sionem Polyxenidae ad rem gerendam fore. igitur | 8.1 |
| operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare parti- | |
| bus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque | |
| uineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes | |
| admouit. quibus territi malis Colophonii oratores Sa- | 9.1 |
| mum ad L. Aemilium, fidem praetoris populique Ro- | |
| mani implorantes, miserunt. Aemilium et Sami segnis | 10.1 |
| diu mora offendebat, nihil minus opinantem quam | |
| Polyxenidam, bis nequiquam ab se prouocatum, po- | |
| testatem pugnae facturum esse, et turpe existimabat | 11.1 |
| Eumenis classem adiuuare consulem ad traiciendas in | |
| Asiam legiones, se Colophonis obsessae auxilio, in- | |
| certam finem habituro, alligari. Eudamus Rhodius, | 12.1 |
| qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in | |
| Hellespontum, cunctique instare et [dicere]: quanto | 13.1 |
| satius esse uel socios obsidione eximere uel uictam iam | |
| semel classem iterum uincere et totam maris posses- | |
| sionem <hosti> eripere, quam desertis sociis, tradita | |
| Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi | 5 |
| satis esset Eumenis classis, ab sua parte belli disce- | |
| dere. |