| iam totis classibus simul ab omni parte pugna | 37.30.1.1 |
| conserta erat. ab Romanis octoginta naues pugnabant, | |
| ex quibus Rhodiae duae et uiginti erant; hostium | 2.1 |
| classis undenonaginta nauium fuit; maximae formae | |
| naues tres hexeres habebat, duas hepteres. robore | |
| nauium et uirtute militum Romani longe praestabant, | |
| Rhodiae naues agilitate et arte gubernatorum et sci- | 5 |
| entia remigum; maximo tamen terrori hostibus fuere, | 3.1 |
| quae ignes prae se portabant, et quod unum iis ad | |
| Panhormum circumuentis saluti fuerat, id tum maxi- | |
| mum momentum ad uictoriam fuit. nam metu ignis | 4.1 |
| aduersi regiae naues, ne prorae concurrerent, cum de- | |
| clinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant, | |
| et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua | 5.1 |
| concurrerat, obruebatur infuso igni, magisque ad in- | |
| cendium quam ad proelium trepidabant. plurimum | 6.1 |
| tamen, quae solet, militum uirtus in bello ualuit. me- | |
| diam namque aciem hostium Romani cum rupissent, | |
| circumuecti ab tergo pugnantibus aduersus Rhodios | |
| regiis sese obiecere; momentoque temporis et media | 5 |
| acies Antiochi et laeuo cornu circumuentae naues mer- | |
| gebantur. dextera pars integra sociorum magis clade | 7.1 |
| quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam | |
| alias circumuentas, praetoriam nauem Polyxenidae re- | |
| lictis sociis uela dantem uidere, sublatis raptim do- | |
| lonibus—et erat secundus petentibus Ephesum uentus | 5 |
| —capessunt fugam quadraginta duabus nauibus in | |
| ea pugna amissis, quarum decem tres captae in po- | |
| testatem hostium uenerunt, ceterae incensae aut de- | 8.1 |
| mersae. Romanorum duae naues fractae sunt, uul- | 9.1 |
| neratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. | |
| nam cum rostro percussisset Sidoniam nauem, ancora, | |
| ictu ipso excussa e naue sua, unco dente, uelut ferrea | |
| manu iniecta, adligauit alterius proram; inde tumultu | 10.1 |
| iniecto cum diuellere se ab hoste cupientes inhiberent | |
| Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus | |
| alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohae- | |
| serat nauis cepit. hoc maxime modo ad Myonnesum | 5 |
| nauali proelio pugnatum est. |