| quo territus Antiochus, quia possessione | 37.31.1.1 |
| maris pulsus longinqua tueri diffidebat se posse, prae- | |
| sidium ab Lysimachia, ne opprimeretur ibi ab Ro- | |
| manis, deduci prauo, ut res ipsa postea docuit, consilio | |
| iussit. non enim tueri solum Lysimachiam a primo | 2.1 |
| impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam | |
| tota hieme tolerare et obsidentis quoque ad ultimam | |
| inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem | |
| pacis per occasionem temptare. nec Lysimachiam | 3.1 |
| tantum hostibus tradidit post aduersam naualem pu- | |
| gnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et | |
| Sardis recepit se; atque inde in Cappadociam ad Aria- | 4.1 |
| rathen, qui auxilia accerserent, et quocumque alio po- | |
| terat, ad copias contrahendas, in unum iam consilium, | |
| ut acie dimicaret, intentus misit. | |
| Regillus Aemilius post uictoriam naualem pro- | 5.1 |
| fectus Ephesum, derectis ante portum nauibus, cum | |
| confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, | |
| Chium, quo ante nauale proelium cursum ab Samo | |
| intenderat, nauigat. ibi naues in proelio quassatas | 6.1 |
| cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta | |
| nauibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, | |
| Rhodios parte praedae et spoliis naualibus decoratos | |
| domum redire iubet. Rhodii impigre praeuertere ad | 7.1 |
| traiciendas copias consulis [iere]; atque eo quoque | |
| functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis | |
| Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris | 8.1 |
| intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum | |
| milium et quingentorum passuum spatium murus am- | |
| plectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem | |
| uelut cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et du- | 9.1 |
| centos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum | |
| mille passuum excurrens medium fere sinum uelut | |
| nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos | |
| in utramque regionem uersos portus tutissimos habet. | 5 |
| qui in meridiem uergit, Naustathmon ab re appellant, | 10.1 |
| quia ingentem uim nauium capit; alter prope ipsum | |
| Lamptera est. |