| hos portus tutissimos cum | 37.32.1.1 |
| occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut | |
| operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit prae- | |
| tor, qui principum magistratuumque animos temp- | |
| tarent. postquam obstinatos uidit, duobus simul locis | 5 |
| oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedi- | 2.1 |
| ficiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea | |
| prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; | |
| dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, | 3.1 |
| altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque | 4.1 |
| sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum | |
| Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, | |
| alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo | 5.1 |
| obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus | |
| in armis et uirtute quam in moenibus auxilii esse. | |
| coactus ergo periculo militum praetor receptui cani | 6.1 |
| iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione | |
| ac rabie. dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem | 7.1 |
| uersi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, | |
| quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi | 8.1 |
| intentis superuenit Q. Antonius a praetore missus, | |
| qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Ro- | |
| manis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem | |
| urbis pugnaretur; si absistere furore uellent, potesta- | 9.1 |
| tem iis dari eadem condicione, qua prius C. Liuii in | |
| fidem uenissent, se tradendi. haec cum audissent, | 10.1 |
| quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, tem- | |
| ptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati | |
| missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, | |
| tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile pateren- | 5 |
| tur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset | 11.1 |
| praetor parci se deditis uelle, clamor undique est sub- | |
| latus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam | |
| fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. | |
| ab hac uoce uelut signo a praetore dato ad diripien- | 12.1 |
| dam urbem passim discurrunt. Aemilius primo re- | |
| sistere et reuocare dicendo captas, non deditas diripi | |
| urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbi- | |
| trium esse. postquam ira et auaritia imperio poten- | 13.1 |
| tiora erant, praeconibus per urbem missis liberos | |
| omnes in forum ad se conuenire iubet, ne uiolarentur; | |
| et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides | |
| constitit praetoris: urbem agrosque et suas leges iis | 14.1 |
| restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae por- | |
| tus ad hibernandum classi delegit. |