| per idem fere tempus consuli, trans- | 37.33.1.1 |
| gresso Aeniorum Maronitarumque finis, nuntiatur uic- | |
| tam regiam classem ad Myonnesum relictamque a | |
| praesidio Lysimachiam esse. id multo quam de nauali | 2.1 |
| uictoria laetius fuit, utique postquam eo uenerunt, | |
| refertaque urbs omnium rerum commeatibus uelut in | |
| aduentum exercitus praeparatis eos excepit, ubi in- | |
| opiam ultimam laboremque in obsidenda urbe propo- | 5 |
| suerant sibi. paucos dies statiua habuere, impedimenta | 3.1 |
| aegrique ut consequerentur, qui passim per omnia | |
| Thraciae castella, fessi morbis ac longitudine uiae, | |
| relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter | 4.1 |
| per Chersonesum Hellespontum perueniunt. ubi om- | |
| nibus cura regis Eumenis ad traiciendum praeparatis | |
| uelut in pacata littora nullo prohibente, aliis alio | |
| delatis nauibus, sine tumultu traiecere. ea uero res | 5.1 |
| Romanis auxit animos, concessum sibi transitum cer- | |
| nentibus in Asiam, quam rem magni certaminis fu- | |
| turam crediderant. statiua deinde ad Hellespontum | 6.1 |
| aliquamdiu habuerunt, quia dies forte, quibus ancilia | |
| mouentur, religiosi ad iter inciderant. idem dies P. | 7.1 |
| Scipionem propiore etiam religione, quia salius erat, | |
| diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae | |
| erat, dum consequeretur. |