| per eos forte dies legatus ab Antiocho | 37.34.1.1 |
| in castra uenerat Byzantius Heraclides, de pace ad- | |
| ferens mandata; quam impetrabilem fore magnam ei | 2.1 |
| spem attulit mora et cunctatio Romanorum, quos, | |
| simul Asiam attigissent, effuso agmine ad castra regia | |
| ituros crediderat. statuit tamen non prius consulem | 3.1 |
| adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege | |
| erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam | |
| quod et magnitudo animi et satietas gloriae placa- | |
| bilem eum maxime faciebat, notumque erat gentibus, | 4.1 |
| qui uictor ille in Hispania, qui deinde in Africa fuisset, | |
| etiam quod filius eius captus in potestate regis erat. | |
| is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque | 5.1 |
| alia, parum inter auctores constat. alii principio belli, | |
| a Chalcide Oreum petentem, circumuentum ab regiis | |
| nauibus tradunt; alii, postquam transitum in Asiam | 6.1 |
| est, cum turma Fregellana missum exploratum ad | |
| regia castra, effuso obuiam equitatu cum reciperet | |
| sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus | |
| equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse. illud | 7.1 |
| satis constat, si pax cum populo Romano maneret | |
| hospitiumque priuatim regi cum Scipionibus esset, | |
| neque liberalius neque benignius haberi colique ado- | |
| lescentem, quam cultus est, potuisse. ob haec cum | 8.1 |
| aduentum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is | |
| uenit, consulem adit petitque, ut mandata audiret. |