| aduocato frequenti consilio legati uerba sunt | 37.35.1.1 |
| audita. is, multis ante legationibus ultro citroque | 2.1 |
| nequiquam de pace missis, eam ipsam fiduciam im- | |
| petrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil im- | |
| petrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexan- | |
| driam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas | 5 |
| in illis disceptationibus esse; quarum Lysimachia iam | 3.1 |
| cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dice- | |
| rent; eas quae in Asia sint ciuitates tradere paratum | |
| esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium | |
| fuerint, uindicare ab imperio regio uelint; impensae | 4.1 |
| quoque in bellum factae partem dimidiam regem prae- | |
| staturum populo Romano. hae condiciones erant pacis; | 5.1 |
| reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et | |
| suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. | |
| finirent Europa imperium, id quoque immensum esse; | |
| et parari singula acquirendo facilius potuisse quam | 6.1 |
| uniuersa teneri posse; quod si Asiae quoque partem | 7.1 |
| aliquam abstrahere uelint, dummodo non dubiis regio- | |
| nibus finiant, uinci suam temperantiam Romana cupi- | |
| ditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, | |
| quae legato magna ad pacem impetrandam uidebantur, | 5 |
| parua Romanis uisa: nam et impensam, quae in bellum | 8.1 |
| facta esset, omnem praestare regem aequum cense- | |
| bant, cuius culpa bellum excitatum esset, et non Ionia | 9.1 |
| modo atque Aeolide deduci debere regia praesidia, sed | 10.1 |
| sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia | |
| sint, omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, | |
| quam ut cis Taurum montem possessione Asiae An- | |
| tiochus cedat. | 5 |