| legatus postquam nihil aequi in consilio | 37.36.1.1 |
| impetrare se censebat, priuatim—sic enim impera- | |
| tum erat—P. Scipionis temptare animum est conatus. | |
| omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem | 2.1 |
| dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Ro- | |
| mani, auri pondus ingens <est> pollicitus, et nomine | |
| tantum regio excepto societatem omnis regni, si per | |
| eum pacem impetrasset. ad ea Scipio: 'quod Roma- | 3.1 |
| nos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, | |
| minus miror, cum te fortunam eius, a quo uenis, igno- | |
| rare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersone- | 4.1 |
| sum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, | |
| ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab solli- | |
| citis de belli euentu petituri eratis; concesso uero in | 5.1 |
| Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo | |
| accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium pa- | |
| tiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia | 6.1 |
| maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, | |
| ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non | |
| egebit. pro tanto in me munere gratum me in se | 7.1 |
| esse sentiet, si priuatam gratiam pro priuato beneficio | |
| desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec | |
| dabo. quod in praesentia dare possim, fidele consilium | 8.1 |
| est. abi, nuntia meis uerbis, bello absistat, pacis | |
| condicionem nullam recuset.' nihil ea mouerunt regem, | 9.1 |
| tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac uicto | |
| iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia | |
| mentione pacis totam curam in belli apparatum in- | |
| tendit. | 5 |