| consul circa Thyatiram esse regem | 37.38.1.1 |
| ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum | |
| campum descendit. inde cum profectum audisset, se- | 2.1 |
| cutus uestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia | |
| ab hoste posuit castra. eo mille ferme equites— | 3.1 |
| maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam alia- | |
| rumque gentium sagittarii equites intermixti—tu- | |
| multuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt. | |
| primo turbauerunt incompositos; dein, cum longius | 4.1 |
| certamen fieret <et> Romanorum ex propinquis castris | |
| facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et | |
| pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam | |
| amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus | 5 |
| tergo aliquot interfecti sunt. biduum deinde silentium | 5.1 |
| fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die | |
| Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia | |
| fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra. | |
| metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta | 6.1 |
| equitum peditumque regiorum magno terrore ac tu- | |
| multu aduenere; aliquanto pauciores in statione erant; | 7.1 |
| hi tamen per se, nullo <a> munimento castrorum milite | |
| auocato, et primo aequum proelium sustinuerunt, et | |
| crescente certamine pepulerunt hostis centum ex iis | |
| occisis, centum ferme captis. per quadriduum inse- | 8.1 |
| quens instructae utrimque acies pro uallo stetere; | |
| quinto die Romani processere in medium campi; An- | 9.1 |
| tiochus nihil promouit signa, ita ut extremi minus | |
| mille pedes a uallo abessent. |