| consul postquam detractari certamen | 37.39.1.1 |
| uidit, postero die in consilium aduocauit, quid sibi | |
| faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non | |
| faceret? instare hiemem; aut sub pellibus habendos | 2.1 |
| milites fore, aut, si concedere in hiberna uellet, diffe- | |
| rendum esse in aestatem bellum. nullum umquam | 3.1 |
| hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum | |
| undique est, duceret extemplo et uteretur ardore mi- | |
| litum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus | 4.1 |
| hostium, sed par numerus pecorum trucidandus esset, | |
| per fossas, per uallum castra inuadere parati erant, | |
| si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad | 5.1 |
| explorandum iter, et qua parte adiri hostium uallum | |
| posset, missus, postquam omnia certa rettulit, postero | |
| die propius admoueri castra placuit; tertio signa in | |
| medium campi prolata et instrui acies coepta est. | 5 |
| nec Antiochus ultra tergiuersandum ratus, ne et suo- | 6.1 |
| rum animos minueret detractando certamen et hostium | |
| spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus | |
| a castris, ut dimicaturum appareret. | |
| Romana acies unius prope formae fuit et homi- | 7.1 |
| num et armorum genere. duae legiones Romanae, | |
| duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et | |
| quadringenos singulae habebant. Romani mediam | 8.1 |
| aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima | |
| signa, dein principum erant, triarii postremos claude- | |
| bant. extra hanc uelut iustam aciem a parte dextra | 9.1 |
| consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eu- | |
| menis, tria milia ferme peditum, aequata fronte in- | |
| struxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, | |
| ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Roma- | 5 |
| nus equitatus erat; extremos Trallis et Cretensis— | 10.1 |
| quingentorum utrique numerum explebant—statuit. | |
| laeuum cornu non egere uidebatur obiectis talibus | 11.1 |
| auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae | |
| claudebant; quattuor tamen inde turmae equitum op- | |
| positae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo | 12.1 |
| milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui uolun- | |
| tate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt. | |
| XVIelephantos post triarios in subsidio locauerunt; | 13.1 |
| nam praeterquam quod multitudinem regiorum ele- | |
| phantorum—erant autem quattuor et quinquaginta | |
| —sustinere non uidebantur posse, ne pari quidem | |
| numero Indicis Africi resistunt, siue quia magnitu- | 5 |
| dine—longe enim illi praestant—siue robore ani- | |
| morum uincuntur. |