| rex ipse in dextro cornu | 37.41.1.1 |
| erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in | |
| laeuo praeposuit; media acies tribus permissa, Min- | |
| nioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum. | |
| nebula matutina, crescente die leuata in nubes, | 2.1 |
| caliginem dedit; umor inde ab austro uelut * perfudit | |
| omnia; quae nihil admodum Romanis, eadem perin- | 3.1 |
| commoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie | |
| modica Romanis non adimebat in omnis partes con- | |
| spectum et umor toto fere graui armatu nihil gladios | |
| aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio | 4.1 |
| quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi | |
| inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et | |
| iaculorum amenta emollierat. falcatae quoque qua- | 5.1 |
| drigae, quibus se perturbaturum hostium aciem An- | |
| tiochus crediderat, in suos terrorem uerterunt. armatae | 6.1 |
| autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa | |
| temonem ab iugo decem cubita exstantis uelut cornua | |
| habebant, quibus, quidquid obuium daretur, trans- | 7.1 |
| figerent, et in extremis iugis binae circa eminebant | |
| falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram | |
| deuexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, absci- | |
| deret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret; | 5 |
| item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo | |
| diuersae deligabantur falces. sic armatas quadrigas, | 8.1 |
| quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per | |
| suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, | |
| locauerat rex. quod ubi Eumenes uidit, haud ignarus, | 9.1 |
| quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis | |
| pauorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur | |
| pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iacula- | |
| tores <cum aliquot turmis> equitum non confertos, sed | 5 |
| quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex | |
| omnibus simul partibus tela ingerere. haec uelut pro- | 10.1 |
| cella partim uulneribus missilium undique coniectorum | |
| partim clamoribus dissonis ita consternauit equos, ut | |
| repente uelut effrenati passim incerto cursu ferrentur; | |
| quorum impetus et leuis armatura et expediti fundi- | 11.1 |
| tores et uelox Cretensis momento declinabant; et eques | |
| insequendo tumultum ac pauorem equis camelisque, | |
| et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab | |
| alia circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio | 12.1 |
| inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque | |
| inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo | |
| utrimque dato concursum est. |