| ceterum uana | 37.42.1.1 |
| illa res uerae mox cladis causa fuit. auxilia enim | |
| subsidiaria, quae proxima locata erant, pauore et con- | |
| sternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam uersa | |
| nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. ad | 2.1 |
| quos cum dissipatis subsidiis peruenisset equitatus | |
| Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; | |
| pars eorum fusi sunt, alii propter grauitatem tegu- | |
| mentorum armorumque oppressi [sunt]. totum deinde | 3.1 |
| laeuum cornu inclinauit, et turbatis auxiliaribus, qui | |
| inter equitem et quos appellant phalangitas erant, | |
| usque ad mediam aciem terror peruenit. ibi simul | 4.1 |
| perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus | |
| praelongarum hastarum—sarisas Macedones uocant—, | |
| intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos | |
| coniecere. ne interpositi quidem elephanti militem | 5.1 |
| Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis | |
| et uitare impetum beluae et ex transuerso aut pilis | |
| incessere aut, si propius subire posset, gladio neruos | |
| incidere. iam media acies fere omnis a fronte pro- | 6.1 |
| strata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, | |
| cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad | |
| ipsa castra clamorem pauentium accepere. namque | 7.1 |
| Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis | |
| nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equi- | |
| tum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, | |
| impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto | 5 |
| equitatu fecit; nec a fronte tantum instabat, sed cir- | 8.1 |
| cumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec | |
| fugati equites primum, dein proximi peditum effuso | |
| cursu ad castra compulsi sunt. |