| M. Fuluio Nobiliore et Cn. Manlio Uul- | 37.48.1.1 |
| sone consulibus Ualerius Antias auctor est rumorem | |
| celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, | |
| recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. | 2.1 |
| Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium euo- | |
| catos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus | 3.1 |
| captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, | |
| eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum | |
| esse. ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse | 4.1 |
| imperata facere, principesque eorum in Macedoniam | |
| et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mer- | |
| cede auxilia profectos. haec qui nuntiarent Romam, | 5.1 |
| A. Terentium Uarronem et M. Claudium Lepidum ab | |
| A. Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse. sub- | 6.1 |
| texit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu | |
| inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde au- | |
| dissent imperatores Romanos in Asia captos ab An- | |
| tiocho rege et exercitum deletum esse; Aetolos re- | 7.1 |
| spondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, | |
| certiores factos. rumoris huius quia neminem alium | |
| auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione | |
| sit nec pro uana praetermissa. | 5 |