| Aetoli legati in senatum introducti, cum | 37.49.1.1 |
| et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo | |
| seu culpae seu errori ueniam supplices peterent, orsi | 2.1 |
| a beneficiis in populum Romanum et prope expro- | |
| brantes uirtutem suam in Philippo bello et offenderunt | |
| aures insolentia sermonis et eo, uetera et oblitterata | 3.1 |
| repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium | |
| maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria sub- | |
| iret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, | |
| iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, | 4.1 |
| permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde | |
| ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus | |
| socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi | |
| templo iussi sunt. conclamatum deinde prope ab uni- | 5.1 |
| uerso senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos esse et | |
| ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum | |
| cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque | |
| feroces animos esse. illa etiam res accendit, quod eo | 6.1 |
| ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Do- | |
| lopiae atque Athamaniae bellum inferebant. senatus | 7.1 |
| consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum | |
| Aetolosque deuicerat, factum est, ut Aetoli eo die | |
| iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum | |
| diem Italia excedere. A. Terentius Uarro ad custo- | 8.1 |
| diendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua | |
| deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu imperatoris, | |
| qui eam prouinciam obtineret, et cum legato Romano | |
| uenisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita | 5 |
| dimissi Aetoli. |