| de prouinciis deinde consules rettulerunt; sor- | 37.50.1.1 |
| tiri eos Aetoliam et Asiam placuit; qui Asiam sor- | 2.1 |
| titus esset, exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est | 3.1 |
| decretus et in eum supplementum quattuor milia pe- | |
| ditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac | |
| Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equi- | |
| tes; his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri | 4.1 |
| consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et | |
| ut in supplementum scriberet permissum ciuium so- | |
| ciorumque eundem numerum, quem collega. naues | 5.1 |
| quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, | |
| ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis so- | |
| lum bellum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam | |
| traicere. mandatum eidem, ut, si per commodum rei | 6.1 |
| publicae facere posset, ut ad comitia Romam ueniret; | |
| nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi | 7.1 |
| essent, censores quoque placere creari. si qua res | |
| eum teneret, senatum certiorem faceret se ad comi- | |
| tiorum tempus occurrere non posse. Aetolia M. Fuluio, | 8.1 |
| Asia Cn. Manlio sorte euenit. praetores deinde sortiti | |
| sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter pere- | |
| grinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius | |
| Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo | 5 |
| classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, | |
| L. Baebius Diues Hispaniam ulteriorem. Siciliae legio | 9.1 |
| una et classis, quae in ea prouincia erat, decreta, et | |
| ut duas decumas frumenti nouus praetor imperaret | |
| Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam | |
| mitteret. idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exer- | 10.1 |
| citus id frumentum, ad quos Siculum, deportari iussum. | |
| L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille | 11.1 |
| Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia | |
| peditum Latini nominis, ducenti equites; Plautio Hyp- | 12.1 |
| saeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt | |
| pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti | |
| equites; cum his supplementis ut singulas legiones | |
| duae Hispaniae haberent. prioris anni magistratibus | 13.1 |
| C. Laelio cum suo exercitu prorogatum in annum | |
| imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in | |
| Etruria cum eo exercitu, qui in prouincia esset, et | |
| M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia. | 5 |