| priusquam in prouincias praetores irent, cer- | 37.51.1.1 |
| tamen inter P. Licinium pontificem maximum fuit et | |
| Q. Fabium Pictorem flaminem Quirinalem, quale pa- | |
| trum memoria inter L. Metellum et Postumium Albi- | |
| num fuerat. consulem illum cum C. Lutatio collega | 2.1 |
| in Siciliam ad classem proficiscentem ad sacra reti- | |
| nuerat Metellus, pontifex maximus; praetorem hunc, | 3.1 |
| ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius tenuit. et | |
| in senatu et ad populum magnis contentionibus cer- | |
| tatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera | 4.1 |
| capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et prouo- | |
| catum ad populum est. religio ad postremum uicit; | 5.1 |
| ut dicto audiens esset flamen pontifici iussus; et multa | |
| iussu populi ei remissa. ira prouinciae ereptae prae- | 6.1 |
| torem magistratu abdicare se conantem patres aucto- | |
| ritate sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos di- | |
| ceret, decreuerunt. dilectibus deinde intra paucos dies | 7.1 |
| —neque enim multi milites legendi erant—per- | |
| fectis consules praetoresque in prouincias proficis- | |
| cuntur. | |
| fama dein de rebus in Asia gestis temere uul- | 8.1 |
| gata sine auctore, et post dies paucos nuntii certi | |
| litteraeque imperatoris Romam adlatae, quae non tan- | 9.1 |
| tum gaudium ab recenti metu attulerunt—desierant | |
| enim uictum in Aetolia <regem> metuere—quam a | |
| uetere fama, quod ineuntibus id bellum grauis hostis | |
| et suis uiribus, et quod Hannibalem rectorem militiae | 5 |
| haberet, uisus fuerat. nihil tamen aut de consule mit- | 10.1 |
| tendo in Asiam mutandum aut minuendas eius copias | |
| censuerunt metu, ne cum Gallis foret bellandum. |