| haud multo post M. Aurelius Cotta legatus | 37.52.1.1 |
| L. Scipionis cum Antiochi regis legatis et Eumenes | |
| rex Rhodiique Romam uenerunt. Cotta in senatu | 2.1 |
| primum, deinde in contione iussu patrum, quae acta | |
| in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum | |
| decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari | |
| iussae. tum omnium primum Eumeni senatus datus | 3.1 |
| est. is cum breuiter et egisset gratias patribus, quod | |
| obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab | |
| iniuriis Antiochi uindicassent, et gratulatus esset, | |
| quod terra marique res prospere gessissent, quodque | 4.1 |
| regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris | |
| prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem | |
| est, expulissent, sua deinde merita malle eos ex im- | 5.1 |
| peratoribus suis legatisque quam se commemorante | |
| cognoscere dixit. haec approbantibus cunctis iuben- | 6.1 |
| tibusque dicere ipsum, omissa in id uerecundia, quid | |
| sibi ab senatu populoque Romano tribui aequum cen- | |
| seret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout | |
| eius merita sint, senatum facturum, ad ea rex, si ab | 7.1 |
| aliis sibi praemiorum optio deferretur, libenter, data | |
| modo facultate consulendi senatum Romanum, consilio | |
| amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut immo- | |
| derate cupisse aut petisse parum modeste uideri pos- | 5 |
| set; uerum enimuero cum ipsi daturi sint, multo magis | 8.1 |
| munificentiam eorum in se fratresque suos ipsorum | |
| arbitrii debere esse. nihil hac oratione eius patres | 9.1 |
| conscripti deterriti sunt, quo minus dicere ipsum iu- | |
| berent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc mo- | |
| destia inter permittentis in uicem non magis mutua | |
| quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes | 5 |
| ex templo excessit. senatus in eadem perstare sen- | 10.1 |
| tentia, ut absurdum esse diceret ignorare regem, quid | |
| sperans aut petens uenerit; quae accommodata regno | |
| suo sint, ipsum optime scire; Asiam longe melius | |
| quam senatum nosse; reuocandum igitur et cogendum, | 5 |
| quae uellet quaeque sentiret, expromere. |