| re- | 37.53.1.1 |
| ductus a praetore in templum rex et dicere iussus | |
| 'perseuerassem' inquit 'tacere, patres conscripti, nisi | |
| Rhodiorum legationem mox uocaturos uos scirem, et | |
| illis auditis mihi necessitatem fore dicendi. quae qui- | 2.1 |
| dem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum | |
| futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, | |
| sed ne quod ad ipsos quidem proprie pertineat, pe- | |
| tere uideantur. agent enim causam ciuitatium Grae- | 3.1 |
| carum, et liberari eas dicent debere. quo impetrato, | |
| cui dubium est, quin et a nobis auersuri sint non eas | |
| modo ciuitates, quae liberabuntur, sed etiam ueteres | |
| stipendiarias nostras, ipsi autem tanto obligatos be- | 4.1 |
| neficio uerbo socios, re uera subiectos imperio et ob- | |
| noxios habituri sint? et, si dis placet, cum has tantas | 5.1 |
| opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se | |
| pertinere; uos modo id decere et conueniens esse ante | |
| factis dicent. haec uos ne decipiat oratio, prouidendum | 6.1 |
| uobis erit, neue non solum inaequaliter alios nimium | |
| deprimatis ex sociis uestris, alios praeter modum ex- | |
| tollatis, sed etiam ne, qui aduersus uos arma tulerint, | |
| in meliore statu sint, quam socii et amici uestri. quod | 7.1 |
| ad me attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris | |
| mei cuilibet uideri malim, quam nimis pertinaciter in | |
| obtinendo eo tetendisse; in certamine autem amicitiae | |
| uestrae, beneuolentiae erga uos, honoris, qui ab uobis | 5 |
| habebitur, minime aequo animo uinci possum. hanc | |
| ego maximam hereditatem a patre accepi, qui primus | |
| omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam | |
| uenit uestram eamque perpetua et constanti fide ad | 8.1 |
| extremum uitae finem perduxit; nec animum dumtaxat | 9.1 |
| uobis fidelem ac bonum praestitit, sed omnibus inter- | |
| fuit bellis, quae in Graecia gessistis, terrestribus na- | |
| ualibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo socio- | |
| rum uestrorum ulla parte aequari posset, uos adiuuit; | 5 |
| postremo, cum Boeotos ad societatem uestram hor- | 10.1 |
| taretur, in ipsa contione intermortuus haud multo post | |
| exspirauit. huius ego uestigia ingressus uoluntati | 11.1 |
| quidem et studio in colendis uobis adicere—etenim | |
| inexsuperabilia haec erant—nihil potui; rebus ipsis | 12.1 |
| meritisque et impensis officiorum ut superare possem, | |
| fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum | |
| praebuerunt materiam. rex Asiae et partis Europae | 13.1 |
| Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; | |
| restituebat extemplo ciuitates, quae defecerant a nobis; | |
| spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat, | |
| si secum bellum aduersus uos gessissem. non gloria- | 14.1 |
| bor eo, quod nihil in uos deliquerim; illa potius, quae | |
| uetustissima domus nostrae uobiscum amicitia digna | |
| sunt, referam. pedestribus naualibusque copiis, ut | 15.1 |
| nemo sociorum uestrorum me aequiperare posset, im- | |
| peratores uestros adiuui; commeatus terra marique | |
| suppeditaui; naualibus proeliis, quae multis locis facta | |
| sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo | 5 |
| usquam peperci. quod miserrimum est in bello, ob- | 16.1 |
| sidionem passus sum, Pergami inclusus cum discri- | |
| mine ultimo simul uitae regnique. liberatus deinde | 17.1 |
| obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus | |
| circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis | |
| rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli | |
| uestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuua- | 5 |
| rem. posteaquam in Asiam exercitus uester est trans- | 18.1 |
| gressus, numquam a consule abscessi; nemo miles | |
| Romanus magis adsiduus in castris fuit uestris quam | |
| ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre | |
| proelium sine me factum est; in acie ibi steti, eam | 19.1 |
| partem sum tutatus, in qua me consul esse uoluit. | |
| non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc | |
| bello meritis erga uos mecum comparari potest? ego | 20.1 |
| nulli omnium neque populorum neque regum, quos in | |
| magno honore habetis, non ausim me comparare. | |
| Masinissa hostis uobis ante quam socius fuit, nec | 21.1 |
| incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expul- | |
| sus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in | |
| castra confugit uestra; tamen eum, quia in Africa | 22.1 |
| aduersus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque | |
| impigre uobiscum stetit, non in patrium solum reg- | |
| num restituistis, sed adiecta opulentissima parte Sy- | |
| phacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis. | 5 |
| quo tandem igitur nos praemio atque honore digni | 23.1 |
| apud uos sumus, qui numquam hostes, semper socii | |
| fuimus? pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, | 24.1 |
| sed etiam procul ab domo in Peloponneso in Boeotia | |
| in Aetolia, Philippi Antiochi Aetolico bello, terra | |
| marique pro uobis arma tulimus. quid ergo postulas? | 25.1 |
| dicat aliquis. ego, patres conscripti, quoniam dicere | |
| utique uolentibus uobis parendum est, si uos ea mente | |
| ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis | |
| eas terras, nullos accolas nec finitimos habere quam | 5 |
| uos malo, nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum | 26.1 |
| meum futurum spero; sed si uobis decedere inde atque | 27.1 |
| deducere exercitus in animo est, neminem digniorem | |
| esse ex sociis uestris, qui bello a uobis parta possi- | |
| deat quam me dicere ausim. at enim magnificum | 28.1 |
| est liberare ciuitates seruas. ita opinor, si nihil ho- | |
| stile aduersus uos fecerunt; sin autem Antiochi partis | |
| fuerunt, quanto est uestra prudentia et aequitate di- | |
| gnius sociis bene meritis quam hostibus uos con- | 5 |
| sulere?' |