| grata oratio regis patribus fuit, et facile | 37.54.1.1 |
| apparebat munifice omnia et propenso animo facturos. | |
| interposita Smyrnaeorum breuis legatio est, quia non | 2.1 |
| aderat quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyr- | |
| naeis, quod omnia ultima pati quam se regi tradere | |
| maluissent, introducti Rhodii sunt. quorum princeps | 3.1 |
| legationis expositis initiis amicitiae cum populo Ro- | |
| mano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde | |
| Antiochi bello 'nihil' inquit 'nobis tota nostra actione, | 4.1 |
| patres conscripti, neque difficilius neque molestius est, | |
| quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum | 5.1 |
| quo uno maxime regum et priuatim singulis et, quod | |
| magis nos mouet, publicum ciuitati nostrae hospitium | |
| est. ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, | 6.1 |
| sed rerum natura, quae potentissima est, disiungit, ut | |
| nos liberi etiam aliorum libertatis causam agamus, | |
| reges serua omnia et subiecta imperio suo esse uelint. | |
| utcumque tamen res sese habet, magis uerecundia | 7.1 |
| nostra aduersus regem nobis obstat, quam ipsa dis- | |
| ceptatio aut nobis impedita est aut uobis perplexam | |
| deliberationem praebitura uidetur. nam si aliter socio | 8.1 |
| atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, | |
| de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, | |
| nisi liberas ciuitates in seruitutem traderetis ei, esset | |
| deliberatio anceps, ne aut regem amicum inhonoratum | 9.1 |
| dimitteretis, aut decederetis instituto uestro gloriamque | |
| Philippi bello partam nunc seruitute tot ciuitatium | |
| deformaretis; sed ab hac necessitate aut gratiae in | 10.1 |
| amicum minuendae aut gloriae uestrae egregie uos | |
| fortuna uindicat. est enim deum benignitate non | |
| gloriosa magis quam diues uictoria uestra, quae uos | |
| facile isto uelut aere alieno exsoluat. nam et Ly- | 11.1 |
| caonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Cher- | |
| sonesus, quaeque circumiacent Europae, in uestra sunt | |
| potestate, quarum una quaelibet regi adiecta multi- | 12.1 |
| plicare regnum Eumenis potest, omnes uero datae | |
| maximis eum regibus aequare. licet ergo uobis et | 13.1 |
| praemiis belli ditare socios et non decedere instituto | |
| uestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius | |
| aduersus Philippum, nunc aduersus Antiochum belli, | |
| quid feceritis Philippo uicto, quid nunc a uobis, non | 14.1 |
| magis quia fecistis, quam quia id uos facere decet, | |
| desideretur atque expectetur. alia enim aliis et ho- | |
| nesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi | 15.1 |
| uicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris | |
| ut possideant; uos nec cupistis haec antequam habe- | |
| retis, nec nunc, cum orbis terrarum in dicione uestra | |
| sit, cupere potestis. pro dignitate et gloria apud omne | 16.1 |
| humanum genus, quod uestrum nomen imperiumque | |
| iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugna- | |
| stis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an | |
| tueri difficilius sit. gentis uetustissimae nobilissimae- | 17.1 |
| que uel fama rerum gestarum uel omni commendatione | |
| humanitatis doctrinarumque tuendam ab seruitio regio | |
| libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in | |
| fidem et clientelam uestram uniuersae gentis perpe- | 5 |
| tuum uos praestare decet. non, quae in solo [modo] | 18.1 |
| antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae | |
| earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra | |
| mutata mutauit genus aut mores. certare pio certa- | 19.1 |
| mine cuiuslibet bonae artis ac uirtutis ausi sumus | |
| cum parentibus quaeque ciuitas et conditoribus suis. | |
| adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi | 20.1 |
| quod longius a uobis absumus, nulla uincimur alia re. | |
| Massiliensis, quos, si natura insita uelut ingenio terrae | 21.1 |
| uinci posset, iam pridem efferassent tot indomitae cir- | |
| cumfusae gentes, in eo honore, in ea merito dignitate | |
| audimus apud uos esse, ac si medium umbilicum | |
| Graeciae incolerent. non enim sonum modo linguae | 22.1 |
| uestitumque et habitum, sed ante omnia mores et | |
| leges et ingenium sincerum integrumque a contagione | |
| accolarum seruarunt. terminus est nunc imperii uestri | 23.1 |
| mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil | |
| longinquum uobis debet uideri; quo arma uestra per- | |
| uenerunt, eodem ius hinc profectum perueniat. bar- | 24.1 |
| bari, quibus pro legibus semper dominorum imperia | |
| fuerunt, quo gaudent, reges habeant; Graeci suam | |
| fortunam, uestros animos gerunt. domesticis quon- | 25.1 |
| dam uiribus etiam imperium amplectebantur; nunc | |
| imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; liber- | |
| tatem uestris tueri armis satis habent, quoniam suis | |
| non possunt. at enim quaedam ciuitates cum An- | 26.1 |
| tiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo, et | |
| cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem, | |
| Carthago libera cum suis legibus est. huic uestro | 27.1 |
| exemplo quantum debeatis, uidete, patres conscripti; | |
| inducetis in animum negare Eumenis cupiditati, quod | |
| iustissimae irae uestrae negastis. Rhodii <et in hoc> et | 28.1 |
| in omnibus bellis, quae in illa ora gessistis, quam | |
| forti fidelique uos opera adiuuerimus, uestro iudicio | |
| relinquimus. nunc in pace consilium id adferimus, | |
| quod si comprobaritis, magnificentius uos uictoria | 5 |
| usos esse quam uicisse omnes existimaturi sint.' apta | |
| magnitudine Romanae oratio uisa est. |