| post Rhodios Antiochi legati uocati sunt. | 37.55.1.1 |
| ii uulgato petentium ueniam more errorem fassi regis | |
| obtestati sunt patres conscriptos, ut suae potius cle- | 2.1 |
| mentiae quam regis culpae qui satis superque poe- | |
| narum dedisset, memores consulerent; postremo pacem | |
| datam a L. Scipione imperatore, quibus legibus de- | |
| disset, confirmarent auctoritate sua. et senatus eam | 3.1 |
| pacem seruandam censuit, et paucos post dies popu- | |
| lus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro prin- | |
| cipe legationis et eodem fratris filio regis Antiochi | |
| est ictum. | 5 |
| auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. | 4.1 |
| quibus omnibus datum responsum decem legatos more | |
| maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptan- | |
| das componendasque; summam tamen hanc fore, ut | 5.1 |
| cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines | |
| fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Ca- | |
| riamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut ciuitatis | |
| Rhodiorum essent; ceterae ciuitates Asiae, quae Attali | 6.1 |
| stipendiariae fuissent, eaedem uectigal Eumeni pen- | |
| derent; quae uectigales Antiochi fuissent, eae liberae | |
| atque immunes essent. decem legatos hos decreuerunt: | 7.1 |
| Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Mi- | |
| nucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cor- | |
| nelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium | |
| L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium | 5 |
| Tuberonem. |