| his, quae praesentis disceptationis | 37.56.1.1 |
| essent, libera mandata; de summa rerum senatus con- | |
| stituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque | 2.1 |
| et Mysiam <quam Prusia rex ademerat, restituit> regi et | |
| Milyas et Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae | |
| libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum | |
| est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, | 3.1 |
| quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad | |
| Phrygiam uergentem, et castella uicosque ad Maean- | |
| drum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum | 4.1 |
| fuissent, Telmessum item nominatim et castra Tel- | |
| messium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuis- | |
| set. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eu- | |
| meni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem | 5.1 |
| Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptole- | |
| maei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et Rhodiis | |
| exceptus. ea quoque iis pars Cariae data, quae pro- | 6.1 |
| pior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, | |
| oppida, uici, castella, agri, qui ad Pisidiam uergunt, | |
| nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, | |
| quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est. | 5 |
| pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis | 7.1 |
| urbe, quae in Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut | |
| sese, oriundos esse; ab ea germanitate fraternam sibi | |
| cum iis caritatem esse; petere hoc extraordinarium | |
| munus, ut eam ciuitatem ex seruitute regia eximerent. | 5 |
| uocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum iis | 8.1 |
| est nec quicquam impetratum testante foedera Anti- | |
| patro, aduersus quae ab Rhodiis non Solos, sed Cili- | |
| ciam peti et iuga Tauri transcendi. reuocatis in se- | 9.1 |
| natum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus | |
| regius, exposuissent, adiecerunt, si utique eam rem ad | |
| ciuitatis suae dignitatem pertinere censerent Rhodii, | |
| senatum omni modo expugnaturum pertinaciam lega- | 5 |
| torum. tum uero impensius quam ante Rhodii gratias | 10.1 |
| egerunt, cessurosque sese potius arrogantiae Antipatri, | |
| quam causam turbandae pacis praebituros dixerunt. | |
| ita nihil de Solis mutatum est. |