| centum milium multa irro- | 37.58.1.1 |
| gata erat; bis de ea certatum est; tertio, cum de | |
| petitione destitisset reus, nec populus de multa suffra- | |
| gium ferre uoluit, et tribuni eo negotio destiterunt | |
| censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Mar- | 2.1 |
| cellus creati. | |
| per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe prae- | 3.1 |
| fectum Antiochi regis deuicerat, extra urbem in aede | |
| Apollinis cum senatus datus esset, auditis rebus gestis | |
| eius, quantis cum classibus hostium dimicasset, quot | |
| inde naues demersisset aut cepisset, magno consensu | 5 |
| patrum triumphus naualis est decretus. triumphauit | 4.1 |
| Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta | |
| coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam | |
| [tanta] pro specie regii triumphi, tetrachma Attica | |
| triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum | 5 |
| triginta duo milia trecenti. supplicationes deinde fue- | 5.1 |
| runt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania | |
| prospere rem publicam gessisset. | |
| haud ita multo post L. Scipio ad urbem uenit; | 6.1 |
| qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appel- | |
| lari uoluit. et in senatu et in contione de rebus ab | 7.1 |
| se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum | |
| quam difficultate rei fuisse interpretarentur: uno me- | |
| morabili proelio debellatum, gloriamque eius uictoriae | |
| praefloratam ad Thermopylas esse. ceterum uere ae- | 8.1 |
| stimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam | |
| regium fuit; quota enim parte uirium suarum ibi di- | |
| micauit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt uires | |
| ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis | 5 |
| auxiliis. |