| merito ergo et diis immortalibus, quan- | 37.59.1.1 |
| tus maximus poterat, habitus est honos, quod ingen- | |
| tem uictoriam facilem etiam fecissent, <et> imperatori | |
| triumphus est decretus. triumphauit mense interca- | 2.1 |
| lario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo | |
| oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, re- | |
| cordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque | |
| non magis comparandus, quam si imperatorem im- | 5 |
| peratori aut Antiochum ducem Hannibali conferres. | |
| tulit in triumpho signa militaria ducenta uiginti quat- | 3.1 |
| tuor, oppidorum simulacra centum triginta quattuor, | |
| eburneos dentes mille ducentos triginta unum, aureas | |
| coronas ducentas triginta quattuor, argenti pondo cen- | 4.1 |
| tum triginta septem milia quadringenta uiginti, te- | |
| trachmum Atticorum ducenta uiginti quattuor milia, | |
| cistophori trecenta uiginti unum milia septuaginta, | |
| nummos aureos Philippeos centum quadraginta milia, | 5 |
| uasorum argenteorum—omnia caelata erant—mille | 5.1 |
| pondo et quadringenta uiginti tria, aureorum mille | |
| pondo uiginti tria. et duces regii, praefecti, purpurati | |
| duo et triginta ante currum ducti. militibus quini | 6.1 |
| uiceni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti. | |
| et stipendium militare et frumentum duplex post | |
| triumphum datum; <iam> proelio in Asia facto duplex | |
| dederat. triumphauit anno fere post, quam consu- | 5 |
| latu abiit. |