| eodem fere tempore et Cn. Manlius consul | 37.60.1.1 |
| in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem uenit. | |
| ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. | 2.1 |
| mare pacatum erat deuicto Antiocho, cogitantique | |
| Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam pro- | |
| uinciam habuisse uideri posset, optimum uisum est in | |
| Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum aduersus | 3.1 |
| Gortynios Gnosiosque gerebant, et captiuorum Roma- | |
| norum atque Italici generis magnus numerus in ser- | |
| uitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab | 4.1 |
| Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, | |
| nuntios circa ciuitates misit, ut armis absisterent | |
| captiuosque in suis quaeque urbibus agrisque conqui- | |
| sitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus | 5 |
| de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinen- | |
| tibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses mouerunt; | 5.1 |
| captiuos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Ualerius | |
| Antias quattuor milia captiuorum, quia belli minas | 6.1 |
| timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque | |
| causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, trium- | |
| phi naualis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephe- | 7.1 |
| sum Fabius redit; inde tribus nauibus in Thraciae | |
| oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi | |
| deduci iussit, ut in libertate eae ciuitates essent. |