| dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia | 38.1.1.1 |
| quidem res quietae fuerant, principio a gente Atha- | |
| manum orto. Athamania ea tempestate pulso Amy- | 2.1 |
| nandro sub praefectis Philippi regio tenebatur prae- | |
| sidio, qui superbo atque immodico imperio desiderium | |
| Amynandri fecerant. exulanti tum Amynandro in | 3.1 |
| Aetolia litteris suorum, indicantium statum Atha- | |
| maniae, spes recuperandi regni facta est. remissique | 4.1 |
| ab eo nuntiant principibus Argitheam—id enim | |
| caput Athamaniae erat—, si popularium animos satis | |
| perspectos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in | |
| Athamaniam se <uenturum. non diffidere sibi facile con>- | 5 |
| uenturum cum delectis, quod consilium est gentis, | |
| et Nicandro praetore. quos ubi ad omnia paratos | 5.1 |
| esse uidit, certiores suos inde facit, quo die cum exer- | |
| citu Athamaniam ingressurus esset. quattuor primo | 6.1 |
| fuerunt coniurati aduersus Macedonum praesidium. hi | |
| senos sibi adiutores ad rem gerendam adsumpserunt; | |
| dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam | |
| agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt. | 5 |
| ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diuise- | 7.1 |
| runt; pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, | |
| ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia | |
| Theudoriam, quarta Argitheam. ita inter omnis con- | 8.1 |
| uenit, ut primo quieti, uelut ad priuatam rem agen- | |
| dam uenissent, in foro obuersarentur; die certa multi- | |
| tudinem omnem conuocarent ad praesidia Macedonum | |
| arcibus expellenda. ubi ea dies aduenit, et Amynan- | 9.1 |
| der cum mille Aetolis in finibus erat, ex composito | |
| quattuor simul locis praesidia Macedonum expulsa, | |
| litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut uindi- | |
| carent sese ab impotenti dominatione Philippi et re- | 5 |
| stituerent in patrium ac legitimum regnum. undique | 10.1 |
| Macedones expelluntur. Theium oppidum litteris a | |
| Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis | |
| occupata paucos dies obsidentibus restitit; deinde id | 11.1 |
| quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania | |
| in potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus | |
| Macedoniae subiectum. |