| Philippus audita defectione Athamaniae cum | 38.2.1.1 |
| sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate | |
| Gomphos peruenit. ibi relicta maiore parte exercitus | 2.1 |
| —neque enim ad tanta itinera sufficerent—cum | |
| duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio | |
| suo retentum fuerat, peruenit. inde proximis temptatis | 3.1 |
| cum facile animaduertisset cetera hostilia esse, Gom- | |
| phos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam | |
| redit. Xenonem inde cum mille peditibus praemissum | 4.1 |
| Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae im- | |
| minentem; quem ubi teneri ab suis locum uidit, ipse | 5.1 |
| circa templum Iouis Acraei posuit castra. ibi unum | |
| diem foeda tempestate retentus, postero die ducere | |
| ad Argitheam intendit. euntibus extemplo apparuere | 6.1 |
| Athamanes in tumulos imminentis uiae discurrentes. | |
| ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque | |
| agmine pauor et trepidatio erat, et pro se quisque, | 7.1 |
| quidnam futurum esset, cogitare, si in ualles subiectas | |
| rupibus agmen foret demissum. haec tumultuatio re- | 8.1 |
| gem cupientem, si se sequerentur, raptim euadere | |
| angustias, reuocare primos et eadem, qua uenerat, uia | |
| referre coegit signa. Athamanes primo ex interuallo | |
| quieti sequebantur; postquam Aetoli se coniunxerunt, | 9.1 |
| hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi | |
| ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles | 10.1 |
| breuiore uia praegressi transitus insedere; tantumque | |
| tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis | |
| effusae quam itineris ordinati modo multis armis ui- | |
| risque relictis flumen traiecerint. hic finis sequendi | 11.1 |
| fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis | |
| in Macedoniam redierunt. Athamanes Aetolique Ae- | 12.1 |
| thopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimen- | |
| dos undique concurrerunt. Macedones parum loco freti | 13.1 |
| ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique | |
| tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu in- | |
| uento expulere eos Athamanes, dispersosque et per | 14.1 |
| inuia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis | |
| partim ceperunt partim interfecerunt. multi pauore | |
| in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem | |
| euaserunt. postea per indutias sepeliendi caesos po- | 5 |
| testas facta est. |