| Amynander recuperato regno | 38.3.1.1 |
| legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in | |
| Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium | |
| morantes, misit. pacem petebat excusabatque sese, | 2.1 |
| quod per Aetolos recuperasset paternum regnum; Phi- | |
| lippum incusabat. | |
| Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti | 3.1 |
| sunt et maioris partis uoluntate in ius dicionemque | |
| totam redegerunt gentem. Amphilochia recepta— | 4.1 |
| nam fuerat quondam Aetolorum—eadem spe in | |
| Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte | |
| sine certamine in deditionem uenit. Dolopes numquam | |
| Aetolorum fuerant, Philippi erant. hi primo ad arma | 5.1 |
| concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum | |
| Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et cae- | |
| dem praesidii eius accepere, et ipsi a Philippo ad | |
| Aetolos deficiunt. quibus circumiectis gentibus iam | 6.1 |
| undique se a Macedonibus tutos credentibus esse Ae- | |
| tolis fama adfertur Antiochum in Asia uictum ab Ro- | |
| manis; nec ita multo post legati ab Roma rediere | |
| sine spe pacis Fuluiumque consulem nuntiantes cum | 5 |
| exercitu iam traiecisse. his territi, prius ab Rhodo | 7.1 |
| et Athenis legationibus excitis, ut per auctoritatem | |
| earum ciuitatium suae preces nuper repudiatae faci- | |
| liorem aditum ad senatum haberent, principes gentis | |
| ad temptandam spem ultimam Romam miserunt, nihil, | 8.1 |
| ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu | |
| hostis erat, praemeditati. | |
| iam M. Fuluius Apolloniam exercitu traiecto cum | 9.1 |
| Epirotarum principibus consultabat, unde bellum in- | |
| ciperet. Epirotis Ambraciam placebat adgredi, quae | |
| tum contribuerat se Aetolis: siue ad tuendam eam | 10.1 |
| uenirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum | |
| esse; siue detractarent certamen, oppugnationem fore | |
| haud difficilem; nam et copiam in propinquo materiae | 11.1 |
| ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Are- | |
| thontem, nauigabilem amnem, opportunum ad compor- | |
| tanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et | |
| aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt, | 5 |
| ut per Epirum duceret. |