| consuli ad Ambraciam | 38.4.1.1 |
| aduenienti magni operis oppugnatio uisa est. Am- | |
| bracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae | 2.1 |
| uocant. urbs, qua murus uergit in campos et flumen, | |
| occidentem, arx, quae imposita tumulo est, orientem | |
| spectat. amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in | 3.1 |
| sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium | |
| appellatum. praeterquam quod hinc amnis munit, hinc | 4.1 |
| tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in | |
| circuitu paulo amplius quattuor milia passuum. Fuluius | 5.1 |
| bina a campo castra, modico inter se distantia inter- | |
| uallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit; | |
| ea omnia uallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus | 6.1 |
| inclusis ab urbe neue aditus foris ad auxilia intro- | |
| mittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae | |
| Stratum iam edicto Nicandri praetoris conuenerant | |
| Aetoli. inde primo copiis omnibus ad prohibendam | 7.1 |
| obsidionem uenire in animo fuerat; dein, postquam | |
| urbem iam magna ex parte operibus saeptam uide- | |
| runt, Epirotarum trans flumen loco plano castra po- | |
| sita esse, diuidere copias placuit. cum mille expeditis | 8.1 |
| Eupolemus Ambraciam profectus per nondum com- | |
| missa inter se munimenta urbem intrauit. Nicandro | 9.1 |
| cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte ad- | |
| gredi consilium fuerat haud facili ab Romanis auxilio, | |
| quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, | 10.1 |
| ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto | |
| non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam | |
| Acarnaniam iter conuertit. |