| consul iam munimentis, | 38.5.1.1 |
| quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae ad- | |
| mouere muris parabat, perfectis quinque simul locis | |
| moenia est adgressus. tria paribus interuallis, faciliore | 2.1 |
| aditu a campo, aduersus Pyrrheum, quod uocant, ad- | |
| mouit, unum e regione Aesculapii, unum aduersus | |
| arcem. arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis | 3.1 |
| detergebat pinnas. oppidanos primo et ad speciem | |
| et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pauor | |
| ac trepidatio cepit; deinde, ut praeter spem stare | 4.1 |
| muros uiderunt, collectis rursus animis in arietes tol- | |
| lenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesue | |
| robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in | |
| interiorem partem muri trahentes asserem praefrin- | 5 |
| gebant; ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias | 5.1 |
| operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant. | |
| in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam | 6.1 |
| Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. | |
| inde Nicander praetor spem nactus soluendae incepto | |
| forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis | |
| quingentis Ambraciam intromittit. noctem certam | 7.1 |
| tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab urbe | |
| opera hostium, quae aduersus Pyrrheum erant, adgre- | |
| derentur, et ipse ad castra Romana terrorem faceret, | |
| posse ratus ancipiti tumultu et nocte augente pauorem | 5 |
| memorabilem rem geri. et Nicodamus intempesta | 8.1 |
| nocte, cum alias custodias fefellisset, per alias impetu | |
| constanti perrupisset, superato brachio in urbem pe- | |
| netrat, animique aliquantum ad omnia audenda et | |
| spei obsessis adiecit et, simul constituta nox uenit, | 5 |
| ex composito repente opera est adgressus. id inceptum | 9.1 |
| conatu quam effectu grauius fuit, quia nulla ab ex- | |
| teriore parte uis admota est, seu metu deterrito prae- | 10.1 |
| tore Aetolorum, seu quia potius uisum est Amphi- | |
| lochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, Philippi | |
| filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque recipiendos, | |
| summa ui oppugnabat. | 5 |