| tribus locis, sicut ante | 38.6.1.1 |
| dictum est, ad Pyrrheum opera Romana erant, quae | |
| omnia simul, sed nec apparatu nec ui simili, Aetoli | |
| adgressi sunt: alii cum ardentibus facibus, alii stup- | 2.1 |
| pam picemque et malleolos ferentes, tota collucente | |
| flammis acie, aduenere. multos primo impetu custodes | 3.1 |
| oppresserunt; dein, postquam clamor tumultusque in | |
| castra est perlatus datumque a consule signum, arma | |
| capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effun- | |
| duntur. [uno in loco] ferro ignique gesta res; ab | 4.1 |
| duobus irrito incepto, cum temptassent magis quam | |
| inissent certamen, Aetoli abscesserunt; atrox pugna | |
| in unum inclinauerat locum. ibi diuersis partibus duo | 5.1 |
| duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis hortabantur | |
| et prope certa fouebant spe iam Nicandrum ex com- | |
| posito adfore et terga hostium inuasurum. haec res | 6.1 |
| aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum, | |
| postquam nullum ex composito signum a suis accipie- | |
| bant et crescere numerum hostium cernebant, desti- | |
| tuti segnius instare; postremo re omissa iam uix tuto | 7.1 |
| receptu fugientes in urbem compelluntur, parte operum | |
| incensa et pluribus aliquanto, quam <ab> ipsis ceciderant, | |
| interfectis. quodsi ex composito acta res fuisset, haud | |
| dubium erat expugnari una utique parte opera cum | 5 |
| magna caede hostium potuisse. Ambracienses quique | 8.1 |
| intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto | |
| recessere, sed in reliquum quoque tempus uelut proditi | |
| ab suis segniores ad pericula erant. iam nemo eru- | 9.1 |
| ptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi | |
| per muros et turres ex tuto pugnabant. |