| Perseus ubi adesse Aetolos audiuit, omissa | 38.7.1.1 |
| obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tan- | |
| tum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam | |
| redit. et Aetolos inde auocauit populatio maritumae | 2.1 |
| orae. Pleuratus, Illyriorum rex, cum sexaginta lembis | |
| Corinthium sinum inuectus adiunctis Achaeorum quae | |
| Patris erant nauibus marituma Aetoliae uastabat. ad- | 3.1 |
| uersus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis | |
| circumegerat per litorum amfractus, breuioribus se- | |
| mitis occurrebant. et Romani ad Ambraciam pluribus | 4.1 |
| locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nu- | |
| dauerant, nec tamen penetrare in urbem poterant; | |
| nam et pari celeritate nouus pro diruto murus obi- | 5.1 |
| ciebatur, et armati ruinis superstantes instar muni- | |
| menti erant. itaque cum aperta ui parum procederet | 6.1 |
| consuli res, cuniculum occultum uineis ante contecto | |
| loco agere instituit; et aliquamdiu, cum dies noctesque | |
| in opere essent, non solum sub terra fodientes sed | |
| egerentes etiam humum fefellere hostem. cumulus | 7.1 |
| repente terrae eminens index operis oppidanis fuit, | |
| pauidique, ne iam subrutis muris facta in urbem uia | |
| esset, fossam intra murum e regione eius operis, quod | |
| uineis contectum erat, ducere instituunt. cuius ubi | 8.1 |
| ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum | |
| cuniculi poterat, peruenerunt, silentio facto pluribus | |
| locis aure admota sonitum fodientium captabant. quem | 9.1 |
| ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum uiam | |
| nec fuit magni operis; momento enim ad inane su- | |
| spenso fulturis ab hostibus muro peruenerunt. ibi | 10.1 |
| commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret | |
| iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, | |
| deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub | |
| terra ediderunt pugnam; segnior deinde ea facta est | 5 |
| intersaepientibus cuniculum, ubi uellent, nunc ciliciis | |
| praetentis nunc foribus raptim obiectis. noua etiam | 11.1 |
| haud magni operis aduersus eos, qui in cuniculo erant, | |
| excogitata res. dolium a fundo pertusum, qua fistula | |
| modica inseri posset, et ferream fistulam operculumque | |
| dolii ferreum, et ipsum pluribus locis perforatum, fe- | 5 |
| cerunt. hoc tenui pluma completum dolium ore in | |
| cuniculum uerso posuerunt. per operculi foramina | 12.1 |
| praelongae hastae, quas sarisas uocant, ad summo- | |
| uendos hostes eminebant. scintillam leuem ignis inditam | |
| plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando ac- | |
| cenderunt. inde non solum magna uis fumi sed acrior | 13.1 |
| etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cu- | |
| niculum complesset, uix durare quisquam intus poterat. |