| cum in hoc statu ad Ambraciam res esset, | 38.8.1.1 |
| legati ab Aetolis Phaeneas et Damoteles cum liberis | |
| mandatis decreto gentis ad consulem uenerunt. nam | |
| praetor eorum, cum alia parte Ambraciam oppugnari | |
| cerneret, alia infestam oram nauibus hostium esse, | 2.1 |
| alia Amphilochos Dolopiam<que> a Macedonibus uastari, | |
| nec Aetolos ad tria simul diuersa bella occursantis | |
| sufficere, conuocato concilio Aetoliae principes, quid | |
| agendum esset, consuluit. omnium eo sententiae de- | 3.1 |
| currererunt, ut pax, si posset, aequis, si minus, tole- | |
| randis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia bellum | |
| susceptum; Antiocho terra marique superato et prope | 4.1 |
| extra orbem terrae ultra iuga Tauri exacto quam spem | |
| esse sustinendi belli? Phaeneas et Damoteles quod e | 5.1 |
| re Aetolorum, ut in tali casu, fideque sua esse cen- | |
| serent, agerent; quod enim sibi consilium aut cuius | |
| rei electionem a fortuna relictam? cum his mandatis | 6.1 |
| legati missi orare consulem, ut parceret urbi, mise- | |
| reretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis, | |
| miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos | 7.1 |
| Aetolos Antiochi bello, quam boni ante, cum aduersus | |
| Philippum bellatum sit, fecisse; nec tum large gratiam | |
| relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi de- | |
| bere. ad ea consul respondit magis saepe quam uere | 5 |
| umquam Aetolos pacem petere. imitarentur Antiochum | |
| in petenda pace, quem in bellum traxissent; non pau- | 8.1 |
| cis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, | |
| sed omni Asia cis Taurum montem, opimo regno, | |
| excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non | 9.1 |
| auditurum se; arma illis prius equosque omnis tra- | 10.1 |
| dendos esse, deinde mille talentum argenti populo | |
| Romano dandum, cuius summae dimidium praesens | |
| numeretur, si pacem habere uellent. ad ea adiecturum | |
| etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus Roma- | 5 |
| nus amicos atque hostis habeant. |