aduersus quae
|
38.9.1.1
|
legati, et quia grauia erant, et quia suorum animos
|
|
indomitos ac mutabiles nouerant, nullo reddito responso
|
|
domum regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agen-
|
|
dum esset, re integra praetorem et principes consule-
|
5
|
rent. clamore et iurgio excepti, quam diu rem trahe-
|
2.1
|
rent, qualemcumque pacem referre iussi, cum redirent
|
|
Ambraciam, Acarnanum insidiis prope uiam positis,
|
|
cum quibus bellum erat, circumuenti Thyrreum custo-
|
|
diendi deducuntur. haec mora iniecta est paci, cum
|
3.1
|
iam Atheniensium Rhodiorumque legati, qui ad de-
|
|
precandum pro iis uenerant, apud consulem essent.
|
|
Amynander quoque Athamanum rex fide accepta ue-
|
4.1
|
nerat in castra Romana, magis pro Ambracia urbe,
|
|
ubi maiorem partem temporis exulauerat, quam pro
|
|
Aetolis sollicitus. per hos certior factus consul de
|
5.1
|
casu legatorum adduci eos a Thyrreo iussit; quorum
|
|
post aduentum agi coeptum est de pace. Amynander,
|
6.1
|
quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut Am-
|
|
bracienses compelleret ad deditionem. <ad> id cum per
|
7.1
|
colloquia principum succedens murum parum profice-
|
|
ret, postremo consulis permissu ingressus urbem par-
|
|
tim consilio partim precibus euicit, ut permitterent
|
|
se Romanis. et Aetolos C. Ualerius, Laeuini filius,
|
8.1
|
qui cum ea gente primum amicitiam pepigerat, con-
|
|
sulis frater matre eadem genitus, egregie adiuuit.
|
|
Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine
|
9.1
|
fraude emitterent, aperuerunt portas. dein <Aetolis con-
|
|
diciones pacis dictae:> quingenta Euboica ut darent ta-
|
|
lenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos
|
|
sex pensionibus aequis; captiuos perfugasque redderent
|
5
|
Romanis; urbem ne quam formulae sui iuris facerent,
|
10.1
|
quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in
|
|
Graeciam, aut ui capta ab Romanis esset aut uolun-
|
|
tate in amicitiam uenisset; Cephallania insula ut extra
|
|
ius foederis esset. haec quamquam spe ipsorum ali-
|
11.1
|
quanto leuiora erant, petentibus Aetolis, ut ad con-
|
|
cilium referrent, permissum est. parua disceptatio de
|
12.1
|
urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando fuissent,
|
|
auelli uelut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum
|
|
omnes tamen accipi pacem iusserunt. Ambracienses
|
13.1
|
coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo
|
|
dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae,
|
|
quibus ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat,
|
|
quam ceterae regionis eius urbes erant, sublata omnia
|
5
|
auectaque; nihil praeterea tactum uiolatumue.
|
14.1
|