| profectus ab Ambracia consul in mediterranea | 38.10.1.1 |
| Aetoliae ad Argos Amphilochium—uiginti duo milia | |
| ab Ambracia abest—castra posuit. eo tandem le- | |
| gati Aetoli mirante consule, quod morarentur, uene- | |
| runt. inde, postquam approbasse pacem concilium | 2.1 |
| Aetolorum accepit, iussis proficisci Romam ad sena- | |
| tum permissoque, ut et Rhodii et Athenienses depre- | |
| catores irent, dato, qui simul cum iis proficisceretur, | |
| C. Ualerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. prae- | 3.1 |
| occupatas auris animosque principum Romae crimini- | |
| bus Philippi inuenerunt, qui per legatos, per litteras | |
| Dolopas Amphilochosque et Athamaniam erepta sibi | |
| querens, praesidiaque sua, postremo filium etiam Persea | 5 |
| ex Amphilochis pulsum, auerterat senatum ab audien- | |
| dis precibus eorum. Rhodii tamen et Athenienses | 4.1 |
| cum silentio auditi sunt. Atheniensis legatus Leon | |
| Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur mouisse; qui | 5.1 |
| uulgata similitudine, mari tranquillo, quod uentis con- | |
| citaretur, aequiperando multitudinem Aetolorum, usus, | |
| cum in fide Romanae societatis mansissent, insita | |
| gentis tranquillitate quiesse eos aiebat; postquam flare | 6.1 |
| ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas | |
| et Damocritus coepissent, tum illam tempestatem co- | |
| ortam, quae ad Antiochum eos sicuti in scopulum | |
| intulisset. | 5 |