| diu iactati Aetoli tandem, ut condi- | 38.11.1.1 |
| ciones pacis conuenirent, effecerunt. fuerunt autem | |
| hae: 'imperium maiestatemque populi Romani gens | 2.1 |
| Aetolorum conseruato sine dolo malo; ne quem exer- | |
| citum, qui aduersus socios amicosque eorum ducetur, | |
| per fines suos transire sinito, neue ulla ope iuuato; | |
| hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque | 3.1 |
| in eos ferto, bellumque pariter gerito; perfugas fugi- | 4.1 |
| tiuos captiuos reddito Romanis sociisque, praeterquam | |
| si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, | |
| aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum | |
| hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana | 5 |
| Aetoli essent; aliorum qui comparebunt intra dies | 5.1 |
| centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo | |
| tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eo- | |
| rum primum inuentus erit, reddatur; obsides quadra- | 6.1 |
| ginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores | |
| duodecim annorum neu maiores quadraginta, obses ne | 7.1 |
| esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu | |
| quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania | |
| extra pacis leges esto.' de pecuniae summa, quam | 8.1 |
| penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum | |
| consule conuenerat, mutatum; pro argento si aurum | |
| dare mallent, darent, conuenit, dum pro argenteis decem | |
| aureus unus ualeret. 'quae urbes, qui agri, qui ho- | 9.1 |
| mines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum | |
| T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postue eos con- | |
| sules aut armis subacti aut uoluntate in dicionem | |
| populi Romani uenerunt, ne quem eorum Aetoli rece- | 5 |
| pisse uelint; Oeniadae cum urbe agrisque Acarnanum | |
| sunto.' his legibus foedus ictum cum Aetolis est. |