| eadem non aestate solum, sed etiam iisdem | 38.12.1.1 |
| prope diebus, quibus haec a M. Fuluio consule in | |
| Aetolia gesta sunt, consul alter Cn. Manlius in Gallo- | |
| graecia bellum gessit, quod nunc ordiri pergam. uere | 2.1 |
| primo Ephesum consul uenit, acceptisque copiis ab | |
| L. Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites | |
| habuit, qua collaudata uirtute eorum, quod cum An- | 3.1 |
| tiocho uno proelio debellassent, adhortatus eos <ad> | |
| nouum cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis | |
| iuuissent Antiochum, et adeo indomita haberent in- | 4.1 |
| genia, ut nequiquam Antiochus emotus ultra iuga | |
| Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum, | |
| de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit. | |
| laeti milites cum frequenti adsensu consulem audi- | 5.1 |
| uerunt, partem uirium Antiochi fuisse Gallos credentes; | |
| rege superato nullum momentum in solis per se Gal- | |
| lorum copiis fore. Eumenen haud in tempore abesse | 6.1 |
| —Romae tum erat—credere consul, gnarum loco- | |
| rum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum | |
| opes. Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, | 7.1 |
| hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem | |
| suam suorumque operam domum ad comparandum | |
| dimittit. paucos post dies profecto ab Epheso con- | 8.1 |
| suli ad Magnesiam occurrit Attalus cum mille pediti- | |
| bus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso | |
| cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia | |
| Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat. consul | 9.1 |
| collaudato iuuene cum omnibus copiis ad Maeandrum | |
| progressus castra posuit, quia uado superari amnis | |
| non poterat et contrahendae naues erant ad exercitum | 10.1 |
| traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen | |
| peruenerunt. |