| fanum ibi augustum Apollinis | 38.13.1.1 |
| et oraculum; sortes uersibus haud inconditis dare | |
| uates dicuntur. hinc alteris castris ad Harpasum flu- | 2.1 |
| men uentum est, quo legati ab Alabandis uenerunt, | |
| ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut au- | |
| ctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. eodem | 3.1 |
| et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense | |
| Leuso et Corrago Macedone uenit; mille pedites mix- | |
| tarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt. | |
| consul tribuno militum misso cum modica manu ca- | 4.1 |
| stellum ui cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse | |
| nihil uia degressus ad Antiochiam super Maeandrum | |
| amnem posuit castra. huius amnis fontes Celaenis | 5.1 |
| oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit; | |
| migratum inde haud procul ueteribus Celaenis, nouae- | |
| que urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore | |
| Seleuci regis. et Marsyas amnis, haud procul a Mae- | 6.1 |
| andri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque | |
| ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum | |
| cantu certasse. Maeander ex arce summa Celaenarum | 7.1 |
| ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde | |
| Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et | |
| Miletum est. ad Antiochiam in castra consulis Se- | 8.1 |
| leucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione | |
| ad frumentum exercitui dandum uenit. parua discep- | 9.1 |
| tatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano | |
| tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumen- | |
| tum Seleucus dicebat. discussa ea quoque est constantia | 10.1 |
| consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites | |
| acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent. inde | 11.1 |
| ad Gordiutichos quod uocant processum est. ex eo | |
| loco ad Tabas tertiis castris peruentum. in finibus | |
| Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae uergit | |
| ad Pamphylium mare. integris uiribus regionis eius | 5 |
| feroces ad bellandum habebat uiros. tum quoque | 12.1 |
| equites in agmen Romanum eruptione facta haud | |
| modice primo impetu turbauere; deinde ut apparuit | |
| nec numero se nec uirtute pares esse, in urbem com- | |
| pulsi ueniam erroris petebant, dedere urbem parati. | 5 |
| quinque et uiginti talenta argenti et decem milia me- | 13.1 |
| dimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti. |