| tertio inde die ad Casum amnem peruen- | 38.14.1.1 |
| tum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ce- | |
| perunt. ad Thabusion castellum imminens flumini | 2.1 |
| Indo uentum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto | |
| deiectus. haud procul a Cibyra aberant, nec legatio | 3.1 |
| ulla a Moagete, tyranno ciuitatis eius, homine ad om- | |
| nia infido atque importuno, ueniebat. ad temptandum | 4.1 |
| eius animum C. Heluium cum quattuor milibus pedi- | |
| tum et quingentis equitibus consul praemittit. huic | |
| agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nun- | |
| tiantes paratum esse tyrannum imperata facere; ora- | 5.1 |
| bant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione | |
| agri militem, et in corona aurea quindecim talenta | |
| adferebant. Heluius integros a populatione agros ser- | 6.1 |
| uaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit. | |
| quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' in- | 7.1 |
| quit 'bonae uoluntatis ullum signum erga nos tyranni | |
| habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat, | |
| ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogi- | |
| tandum sit.' perturbati hac uoce legati nihil aliud | 8.1 |
| petere, quam ut coronam acciperet ueniendique ad | |
| eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac pur- | |
| gandi se faceret. permissu consulis postero die in | 9.1 |
| castra tyrannus uenit, uestitus comitatusque uix ad | |
| priuati modice locupletis habitum, et oratio fuit sum- | |
| missa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque | |
| suae dicionis egestatem querentis. erant autem sub | 10.1 |
| eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae ap- | |
| pellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et | |
| uiginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pol- | |
| licebatur. 'enimuero' inquit consul 'ferri iam ludi- | 11.1 |
| ficatio ista non potest. parum est non erubuisse | |
| absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens | |
| quoque in eadem perstas impudentia. quinque et ui- | 12.1 |
| ginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta | |
| ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in | |
| agris, obsidionem in urbe expecta.' hac denuntiatione | 13.1 |
| conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione | |
| inopiae. et paulatim illiberali adiectione nunc per | 14.1 |
| cauillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad | |
| centum talenta est perductus. adiecta decem milia | |
| medimnum frumenti. haec omnia intra sex dies exacta. |