Galli, magna hominum uis, seu inopia agri 38.16.1.1
seu praedae spe, nullam gentem, per quas ituri essent,
parem armis rati, Brenno duce in Dardanos peruene-
runt. ibi seditio orta est; ad uiginti milia hominum 2.1
cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a
Brenno in Thraeciam iter auertunt. ubi cum resisten- 3.1
tibus pugnando, pacem petentibus stipendium impo-
nendo Byzantium cum peruenissent, aliquamdiu oram
Propontidis, uectigalis habendo regionis eius urbes,
obtinuerunt. cupido inde eos in Asiam transeundi, 4.1
audientis ex propinquo, quanta ubertas eius terrae
esset, cepit; et Lysimachia fraude capta Chersonesoque
omni armis possessa ad Hellespontum descenderunt.
ibi uero exiguo diuisam freto cernentibus Asiam multo 5.1
magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad
Antipatrum praefectum eius orae de transitu mitte-
bant. quae res cum lentius spe ipsorum traheretur,
alia rursus noua inter regulos seditio orta est. Lo- 6.1
norius retro, unde uenerat, cum maiore parte hominum
repetit Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem
legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas
tectas naues et tris lembos adimit. iis alios atque 5
alios dies noctesque trauehendo intra paucos dies
omnis copias traicit. haud ita multo post Lonorius 7.1
adiuuante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio trans-
misit. coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia 8.1
Nicomedi dant aduersus Ziboetam, tenentem partem
Bithyniae, gerenti bellum. atque eorum maxime opera 9.1
deuictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem
Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam
processerunt. non plus ex uiginti milibus hominum
quam decem armata erant. tamen tantum terroris 10.1
omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus iniecerunt,
ut quas adissent quasque non adissent, pariter ultimae
propinquis, imperio parerent. postremo cum tres essent 11.1
gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in tris partis,
qua cuique populorum suorum uectigalis Asia esset,
diuiserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolosto- 12.1
bogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea
Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum
Asia exigebant, sedem autem ipsi sibi circa Halyn 13.1
flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat,
multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quo-
que ad postremum reges stipendium dare non abnue-
rent. primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater 14.1
regis Eumenis; audacique incepto praeter opinionem
omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior fuit.
non tamen ita infregit animos eorum, ut absisterent
imperio; eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum 15.1
Romanis manserunt. tum quoque, pulso Antiocho,
magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent,
Romanum exercitum ad se non peruenturum.