| cum hoc hoste, tam terribili omnibus re- | 38.17.1.1 |
| gionis eius, quia bellum gerendum erat, pro contione | |
| milites in hunc maxime modum adlocutus est consul: | |
| 'non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt | 2.1 |
| gentium Gallos fama belli praestare. inter mitissimum | 3.1 |
| genus hominum ferox natio peruagata bello prope | |
| orbem terrarum sedem cepit. procera corpora, pro- | |
| missae et rutilatae comae, uasta scuta, praelongi gladii; | |
| ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tri- | 4.1 |
| pudia, et quatientium scuta in patrium quendam mo- | 5.1 |
| dum horrendus armorum crepitus, omnia de industria | |
| composita ad terrorem. sed haec, quibus insolita atque | |
| insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares timeant; Ro- | |
| manis Gallici tumultus adsueti, etiam uanitates notae | 5 |
| sunt. semel primo congressu ad Aliam eos olim fu- | 6.1 |
| gerunt maiores nostri; ex eo tempore per ducentos | |
| iam annos pecorum in modum consternatos caedunt | |
| fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam | |
| de toto orbe terrarum acti sunt. iam usu hoc co- | 5 |
| gnitum est: si primum impetum, quem feruido ingenio | 7.1 |
| et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et | |
| lassitudine membra, labant arma; mollia corpora, | |
| molles, ubi ira consedit, animos sol puluis sitis, ut | |
| ferrum non admoueas, prosternunt. non legionibus | 8.1 |
| legiones eorum solum experti sumus, sed uir unus | |
| cum uiro congrediendo T. Manlius, M. Ualerius, quan- | |
| tum Gallicam rabiem uinceret Romana uirtus, docue- | |
| runt. iam M. Manlius unus agmine scandentis in | 9.1 |
| Capitolium detrusit Gallos. et illis maioribus nostris | |
| cum haud dubiis Gallis, in sua terra genitis, res erat; | |
| hi iam degeneres sunt, mixti, et Gallograeci uere, | |
| quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non | 10.1 |
| tantum semina ad seruandam indolem ualent, quantum | |
| terrae proprietas caelique, sub quo aluntur, mutat. | |
| Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleu- | 11.1 |
| ciam ac Babyloniam, quique alias sparsas per orbem | |
| terrarum colonias habent, in Syros Parthos Aegyptios | |
| degenerarunt; Massilia, inter Gallos sita, traxit ali- | 12.1 |
| quantum ab accolis animorum; Tarentinis quid ex | |
| Spartana dura illa et horrida disciplina mansit? <est> | 13.1 |
| generosius, in sua quidquid sede gignitur; insitum | |
| alienae terrae in id, quo alitur, natura uertente se, | |
| degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos armis, | |
| sicut in acie Antiochi cecidistis, uictos uictores, cae- | 5 |
| detis. magis uereor, ne parum inde gloriae, quam ne | 14.1 |
| nimium belli sit. Attalus eos rex saepe fudit fuga- | 15.1 |
| uitque. nolite existimare beluas tantum recens captas | |
| feritatem illam siluestrem primo seruare, dein, cum | |
| diu manibus humanis aluntur, mitescere, in hominum | |
| feritate mulcenda non eandem naturam esse. eos- | 16.1 |
| demne hos creditis esse, qui patres eorum auique fue- | |
| runt? extorres inopia agrorum profecti domo per | |
| asperrimam Illyrici oram, Paeoniam inde et Thraeciam | |
| pugnando cum ferocissimis gentibus emensi, has terras | 5 |
| ceperunt. duratos eos tot malis exasperatosque accepit | 17.1 |
| terra, quae copia omnium rerum saginaret. uberrimo | |
| agro, mitissimo caelo, clementibus accolarum ingeniis | |
| omnis illa, cum qua uenerant, mansuefacta est feritas. | |
| uobis mehercule, Martiis uiris, cauenda ac fugienda | 18.1 |
| quam primum amoenitas est Asiae: tantum hae pere- | |
| grinae uoluptates ad extinguendum uigorem animorum | |
| possunt; tantum contagio disciplinae morisque acco- | |
| larum ualet. hoc tamen feliciter euenit, quod sicut | 19.1 |
| uim aduersus uos nequaquam, ita famam apud Graecos | |
| parem illi antiquae obtinent, cum qua uenerunt, belli- | 20.1 |
| que gloriam uictores eandem inter socios habebitis, | |
| quam si seruantis anticum specimen animorum Gallos | |
| uicissetis.' |