| post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Lauren- | 1.14.1.1 |
| tium pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud | |
| Tatium gratia suorum et preces plus poterant. igitur illo- | 2.1 |
| rum poenam in se uertit; nam Lauinii cum ad sollemne | |
| sacrificium eo uenisset concursu facto interficitur. eam | 3.1 |
| rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, | |
| seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum | |
| credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen ex- | |
| piarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter | 5 |
| Romam Lauiniumque urbes renouatum est. | |
| et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo pro- | 4.1 |
| pius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates | |
| nimis uicinas prope se conualescere opes rati, priusquam | |
| tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant | |
| bellum facere. iuuentute armata immissa uastatur agri quod | 5 |
| inter urbem ac Fidenas est; inde ad laeuam uersi quia | 5.1 |
| dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium | |
| populantur, tumultusque repens ex agris in urbem inlatus | |
| pro nuntio fuit. excitus Romulus—neque enim dilationem | 6.1 |
| pati tam uicinum bellum poterat—exercitum educit, castra a | |
| Fidenis mille passuum locat. ibi modico praesidio relicto, | 7.1 |
| egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa | |
| obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum | |
| parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quae- | |
| rebat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis | 5 |
| prope portis hostem exciuit. fugae quoque, quae simulanda | |
| erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit. | |
| et cum, uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante | 8.1 |
| equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente | |
| portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi | |
| sequendique trahuntur ad locum insidiarum. inde subito | 9.1 |
| exorti Romani transuersam inuadunt hostium aciem; addunt | |
| pauorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti | |
| fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, | |
| quam Romulus quique <auehi> cum eo uisi erant circum- | 5 |
| agerent frenis equos, terga uertunt; multoque effusius, quippe | 10.1 |
| uera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant oppidum | |
| repetebant. non tamen eripuere se hosti: haerens in ter- | 11.1 |
| go Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, uelut | |
| agmine uno inrumpit. |