belli Fidenatis contagione inritati Ueientium animi et con- 1.15.1.1
sanguinitate—nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt—et
quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta
finitimis essent, stimulabat. in fines Romanos excucurrerunt
populabundi magis quam iusti more belli. itaque non castris 2.1
positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris
praedam portantes Ueios rediere. Romanus contra post-
quam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae
instructus intentusque Tiberim transit. quem postquam 3.1
castra ponere et ad urbem accessurum Ueientes audiuere,
obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de
tectis moenibusque dimicarent. ibi uiribus nulla arte ad- 4.1
iutis, tantum ueterani robore exercitus rex Romanus uicit;
persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac
situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi
magis quam praedae studio; eaque clade haud minus quam 5.1
aduersa pugna subacti Ueientes pacem petitum oratores
Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos
indutiae datae.
haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quo- 6.1
rum nihil absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post
mortem creditae fuit, non animus in regno auito reciperando,
non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.
ab illo enim profecto uiribus datis tantum ualuit ut in quad- 7.1
raginta deinde annos tutam pacem haberet. multitudini 8.1
tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissi-
mus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam
corporis quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam
in pace habuit. 5