| his immortalibus editis operibus cum ad exercitum recen- | 1.16.1.1 |
| sendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, | |
| subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque | |
| tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni | |
| abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit. Romana | 2.1 |
| pubes sedato tandem pauore postquam ex tam turbido die | |
| serena et tranquilla lux rediit, ubi uacuam sedem regiam | |
| uidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sub- | |
| limem raptum procella, tamen uelut orbitatis metu icta | 5 |
| maestum aliquamdiu silentium obtinuit. deinde a paucis | 3.1 |
| initio facto, deum deo natum, regem parentemque urbis | |
| Romanae saluere uniuersi Romulum iubent; pacem preci- | |
| bus exposcunt, uti uolens propitius suam semper sospitet | |
| progeniem. fuisse credo tum quoque aliquos qui discerp- | 4.1 |
| tum regem patrum manibus taciti arguerent; manauit enim | |
| haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio | |
| uiri et pauor praesens nobilitauit. et consilio etiam unius | 5.1 |
| hominis addita rei dicitur fides. namque Proculus Iulius, | |
| sollicita ciuitate desiderio regis et infensa patribus, grauis, | |
| ut traditur, quamuis magnae rei auctor in contionem prodit. | |
| 'Romulus' inquit, 'Quirites, parens urbis huius, prima | 6.1 |
| hodierna luce caelo repente delapsus se mihi obuium dedit. | |
| cum perfusus horrore uenerabundusque adstitissem petens | |
| precibus ut contra intueri fas esset, "abi, nuntia" inquit | 7.1 |
| "Romanis, caelestes ita uelle ut mea Roma caput orbis | |
| terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita | |
| posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resis- | |
| tere posse." haec' inquit 'locutus sublimis abiit.' mirum | 8.1 |
| quantum illi uiro nuntianti haec fidei fuerit, quamque desi- | |
| derium Romuli apud plebem exercitumque facta fide im- | |
| mortalitatis lenitum sit. |