| patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat; | 1.17.1.1 |
| necdum †a singulis, quia nemo magno opere eminebat in nouo | |
| populo, peruenerat: factionibus inter ordines certabatur†. | |
| oriundi ab Sabinis, ne quia post Tati mortem ab sua parte | 2.1 |
| non erat regnatum, in societate aequa possessionem imperii | |
| amitterent, sui corporis creari regem uolebant: Romani | |
| ueteres peregrinum regem aspernabantur. in uariis uolun- | 3.1 |
| tatibus regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine | |
| nondum experta. timor deinde patres incessit ne ciuitatem | 4.1 |
| sine imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium | |
| inritatis animis, uis aliqua externa adoriretur. et esse igitur | |
| aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in animum | |
| inducebat. ita rem inter se centum patres, decem decuriis | 5.1 |
| factis singulisque in singulas decurias creatis qui summae | |
| rerum praeessent consociant. decem imperitabant: unus | 6.1 |
| cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque dierum | |
| spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, | |
| annuumque interuallum regni fuit. id ab re quod nunc | |
| quoque tenet nomen interregnum appellatum. fremere | 7.1 |
| deinde plebs multiplicatam seruitutem, centum pro uno | |
| dominos factos; nec ultra nisi regem et ab ipsis creatum | |
| uidebantur passuri. cum sensissent ea moueri patres, | 8.1 |
| offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt | |
| summa potestate populo permissa ut non plus darent iuris | |
| quam detinerent. decreuerunt enim ut cum populus regem | 9.1 |
| iussisset, id sic ratum esset si patres auctores fierent. hodie | |
| quoque in legibus magistratibusque rogandis usurpatur idem | |
| ius, ui adempta: priusquam populus suffragium ineat, in | |
| incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt. tum | 10.1 |
| interrex contione aduocata, 'quod bonum, faustum felixque | |
| sit' inquit, 'Quirites, regem create: ita patribus uisum est. | |
| patres deinde, si dignum qui secundus ab Romulo numere- | |
| tur crearitis, auctores fient.' adeo id gratum plebi fuit ut, | 11.1 |
| ne uicti beneficio uiderentur, id modo sciscerent iuberentque | |
| ut senatus decerneret qui Romae regnaret. |