| inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili | 1.18.1.1 |
| erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in | |
| illa quisquam esse aetate poterat, omnis diuini atque humani | |
| iuris. auctorem doctrinae eius, quia non exstat alius, falso | 2.1 |
| Samium Pythagoram edunt, quem Seruio Tullio regnante | |
| Romae centum amplius post annos in ultima Italiae ora | |
| circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemu- | |
| lantium studia coetus habuisse constat. ex quibus locis, | 3.1 |
| etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? aut | |
| quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem discendi | |
| exciuisset? quoue praesidio unus per tot gentes dissonas | |
| sermone moribusque peruenisset? suopte igitur ingenio | 4.1 |
| temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instruc- | |
| tumque non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac | |
| tristi ueterum Sabinorum, quo genere nullum quondam in- | |
| corruptius fuit. audito nomine Numae patres Romani, | 5.1 |
| quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto uide- | |
| bantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium | |
| nec denique patrum aut ciuium quemquam praeferre illi uiro | |
| ausi, ad unum omnes Numae Pompilio regnum deferendum | 5 |
| decernunt. accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda | 6.1 |
| regnum adeptus est, de se quoque deos consuli iussit. inde | |
| ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id perpetuum- | |
| que sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meri- | |
| diem uersus consedit. augur ad laeuam eius capite uelato | 7.1 |
| sedem cepit, dextra manu baculum sine nodo aduncum | |
| tenens, quem lituum appellarunt. inde ubi prospectu in | |
| urbem agrumque capto deos precatus regiones ab oriente ad | |
| occasum determinauit, dextras ad meridiem partes, laeuas | 5 |
| ad septentrionem esse dixit; signum contra quo longissime | 8.1 |
| conspectum oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laeuam | |
| manum translato, dextra in caput Numae imposita, ita | |
| precatus est: Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pom- | 9.1 |
| pilium cuius ego caput teneo regem Romae esse, ut tu signa | |
| nobis certa adclarassis inter eos fines quos feci.' tum peregit | 10.1 |
| uerbis auspicia quae mitti uellet. quibus missis declaratus | |
| rex Numa de templo descendit. |